30 Octobris
| ||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Hebdomas | Lun | Mar | Mer | Iov | Ven | Sat | Sol | |||
hebd. 40 | 30 | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |||
hebd. 41 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | |||
hebd. 42 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | |||
hebd. 43 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | |||
hebd. 44 | 28 | 29 | 30 | 31 | 1 | 2 | 3 | |||
hebd. 45 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | |||
(ISO 8601) | (ordo dierum anno 2024) | |||||||||
Index dierum |
30 Octobris dies 303ª anni est (304ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano. 62 dies manent.
Secundum Calendarium Romanum est ante diem tertium Kalendas Novembres, quod a.d. III Kal. Nov. abbreviatur.
Eventa
[recensere | fontem recensere]Saeculo 8
[recensere | fontem recensere]- 701 - Ioannes VI papa electus est.
Saeculo 17
[recensere | fontem recensere]- 1697 - Francia et Imperium Sacrum Romanum in oppido Rijswijk in provinica Hollandia Australi de pace convenerunt et Bellum Coalitionis Augustanae Vindelicorum finiverunt. Vide etiam 20 Septembris.
Saeculo 19
[recensere | fontem recensere]- 1813 - Pugna apud Hanau inter Francicos milites atque Bavarienses et Austriacos.
Saeculo 20
[recensere | fontem recensere]- 1969 - In Brasilia Aemilius Garrastazu Médici praeses novus factus est. Sodales collegii militaris, quod a mense Augusto regnaverat (Aurelius de Lira Tavares, Augustus Hamann Rademaker Grünewald atque Marcius Melo) se a magistratibus recesserunt.
Saeculo 21
[recensere | fontem recensere]- 2005 - Ecclesia Dominae Nostrae Dresdae (Theod. "Frauenkirche") iterum aperta est, postquam anno 1945 inter Bellum mundanum secundum deleta et ab anno 1994 iterum exstructa est.
- 2014 - Suecia prima civitas Unionis Europaeae, civitatis maiestatem Palaestinae admissit.
- 2016 - Terrae motus in Italia media magnitudine 6.6 fit.
- 2022 - Aloysius Ignatius Lula da Silva praeses Brasiliae reelectus est.
Nati
[recensere | fontem recensere]Saeculo 16
[recensere | fontem recensere]- 1513 - Iacobus Amyot, scriptor Francicus; mortuus anno 1593.
Saeculo 18
[recensere | fontem recensere]- 1735 - Ioannes Adams, secundus Civitatum Foederatarum Americae praeses (mortuus 1826).
- 1741 - Angelica Kauffmann, pictrix Helveto-Austriaca; mortua anno 1807.
- 1748 - Martha Wayles Skelton Jefferson, Thomae Jefferson uxor; mortua est anno 1782.
- 1778 - Beniaminus Ames, gubernator Cenomannicae; mortuus anno 1835.
Saeculo 19
[recensere | fontem recensere]- 1804 - Carolus II, dux Brunsvici; mortuus anno 1873.
- 1823 - Dominicus Chiodo, architectus, machinator et miles Italicus; mortuus anno 1870.
- 1839 - Alfredus Sisley, pictor Francicus; mortuus anno 1899.
- 1861 - Antonius Bourdelle, sculptor Francicus; mortuus est anno 1929.
- 1871 - Paulus Valéry, poeta, scriptor et philosophus Francicus; mortuus anno 1945.
- 1873 - Franciscus I. Madero, praeses Mexici; necatus est anno 1913.
- 1885 - Ezra Pound, poeta Americanus; mortuus anno 1972.
- 1893 - Rolandus Freisler, iudex et vir publicus Germanicus Nazista; mortuus anno 1945.
- 1895
- Gerhard Domagk, medicus Germanicus; mortuus anno 1964.
- Dickinson W. Richards, medicus et physiologus Americanus; mortuus est anno 1973.
- 1898 - Lotharius Kreyssig, iudex et societatum pro auxilio sociale (e.g. Aktion Sühnezeichen et Aktionsgemeinschaft Solidarische Welt) conditor; mortuus anno 1986.
Saeculo 20
[recensere | fontem recensere]- 1906 - Alexander Gode, linguista Germano-Americanus; mortuus est anno 1970.
- 1908 - Demetrius Ustinov, ductor exercitus et rerum politicarum peritus Sovieticus; mortuus est anno 1984.
- 1928 - Daniel Nathans, biologus et biochemicus Americanus; mortuus anno 1999.
- 1932 - Ludovicus Malle, moderator cinematographicus Francicus; mortuus est anno 1995.
- 1935
- Agota Kristof, fabularum mythistoriarumque scriptrix Helvetica oriunda e Hungaria; mortua anno 2011.
- Michael Winner, moderator cinematographicus et pellicularum factor Britannicus; mortuus anno 2013.
- 1937 - Claudius Lelouch, moderator cinematographicus Francicus.
- 1939 - Leland Harrison Hartwell, medicus Americanus.
- 1941 - Theodorus Wolfgangus Hänsch, physicus Germanicus.
- 1943 - Paulus Nicolaus, poeta et translator Belgicus.
- 1945 - Henricus Winkler, histrio Americanus.
- 1948 - Claudius Janiak, rerum politicarum peritus Helveticus factionis Factione Socialistica Helvetiae (SP/PS).
- 1950 - Ioannes Doolittle, rerum politicarum peritus Americanus Republicanus.
- 1952 - Anna Paula Ribeiro Tavares, Angoliae rerum gestarum scriptrix et poetissa.
- 1955 - Bernhardus Riexinger, rerum politicarum peritus Theodiscus factionis Sinistrae.
- 1960 - Didacus Maradona, pedilusor Argentinus; mortuus est anno 2020.
- 1961 - Demetrius Muratov, vir diurnariorum artis Russicus.
- 1969 - Stanislaus Gross, primus minister Cechiae; mortuus est anno 2015.
- 1971 - Petrus New, histrio Americanus.
Mortui
[recensere | fontem recensere]Saeculo 15
[recensere | fontem recensere]- 1480 - Chicus Simonetta, vir publicus Italiae, natus anno 1410.
Saeculo 19
[recensere | fontem recensere]- 1802 - Alexander Carolus de Calonne, procurator aerarii Francici ante Rerum Francicarum eversionem, natus anno 1734.
- 1809 - Gulielmus Cavendish-Bentinck, primus minister Britanniarum Regni, natus anno 1738.
Saeculo 20
[recensere | fontem recensere]- 1909 - Leopoldus Sonnemann, argentarius,diurnarius, editor, artium patronus et politicorum peritus Germanicus, natus anno 1831.
- 1910 - Henricus Dunant, mercator, humanista et homo beneficus Helveticus, natus anno 1828.
- 1912 - Iacobus S. Sherman, praeses vicarius CFA, natus anno 1855.
- 1923 - Andreas Bonar Law, primus minister Britanniarum Regni, natus anno 1858.
- 1927 - Maximilianus Harden, diurnarius, histrio, scriptor Theodiscus, natus anno 1861.
- 1956 - Pius Baroja, scriptor Hispanicus, natus anno 1872.
- 1961 - Aloisius Einaudi, Italiae praeses (natus 1874).
Saeculo 21
[recensere | fontem recensere]- 2009 - Claudius Lévi-Strauss, anthropologus Francicus, natus anno 1908.
- 2010 - Henricus Mulisch, scriptor Nederlandicus, natus anno 1927.
- 2016 - Tammy Grimes, actrix Americana; nata est anno 1934.
Festa et Feriae
[recensere | fontem recensere]- Sanctus Marcianus, primus episcopus Syracusae.