Adeodatus I
Adeodatus I aut Deusdedit (Romae die ignoto natus; ibidem mortuus die 8 Novembris 618) fuit episcopus Romae, papa ecclesiae Catholicae Romanae a die 19 Octobris 615.
De vita
[recensere | fontem recensere]Adeodatus filius cuiusdam subdiaconi Stephani et quidem monachus fuit.
De pontificatu
[recensere | fontem recensere]De Adeodati pontificatu pauca nota sunt. Fama est inter contagium pestis mense Augusto 616 Adeodatum manuum contactu homines aegros sanavisse.[1].
Ecclesia catholica Adeodatum sanctum putat et eius diem festum die 8 Novembris celebrat.
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ Biagia Catanzaro, Francesco Gligora, Breve Storia dei papi, da San Pietro a Paolo VI, Patavii 1975, pag. 74
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Adeodatum I spectant. |
- Friedrich Wilhelm Bautz, "ADEODATUS, Papst" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) col. 37 (Theodisce)