Aes grave
Aes grave est genus rei nummariae aeneae a Romanis et gentibus Italicis mediam Italiam incolentibus inter annos circiter 290/280 et 217/215 a.C.n. usurpatum. Insigne erat magno pondere nummorum : nam asses ad librae pondus exigebantur et secundum civitates et tempora inter 240 et 340 gr. pendebant. Itaque in formam flabantur, non malleolo cudebantur. Aliquid tamen a re monetaria Graeca iam mutuati erant id est rotunditatem formae : nummi enim in aere gravi speciem disci praebebant, cum antea Romani et Etrusci gravibus massis metallicis rectis angulis usi essent (aes signatum).
Numismatistae veteres rem nummariam aeneam Romanorum, antequam similibus Graecorum nummis uterentur, in tria tempora vel potius genera diviserunt : aes rude, aes signatum et aes grave. Haec divisio, velut tralaticia, adhuc in usu est.
De nummis
[recensere | fontem recensere]Altera novitas in aere gravi fuit valor in unoquoque nummo per notam indicatus. Non enim asses tantum flabantur sed etiam divisiones assis usque ad unciam, nonnumquam ad semunciam. Nota assis consistebat in virga recta "I" ut unum, nota semissis in littera "S" sive recta sive iacens sive etiam inversa. In minoribus nummis tot globuli inveniuntur quot uncias valebant et pendebant : quinque in quincunce, quatuor in triente, tres in quadrante vel terruncio, duo in sextante, unus in uncia.
Promptuarium
[recensere | fontem recensere]- Quincunx post 220 a.C.n. : Crux.
- Triens 240/235 a.C.n. : Fulmen/Delphinus.
- Quadrans : Manus et clava.
- Sextans : Testa/Caduceus.
- Uncia : Granum hordei.
De re nummaria illius temporis
[recensere | fontem recensere]Eodem tempore quo Italici aere gravi inter se media Italia utebantur, varios nummos argenteos aeneosque ad drachmam vel alias mensuras Graecas exactos percutiebant Romani, primum ROMANO ac deinde ROMA inscriptos. His nummis necnon nummis in Italia meridionali a civitatibus Graecis percussis utebantur in commercio cum nationibus exteris. Ita velut duae res nummariae fuerunt iuxta positae quae ad diversas regiones geographicas destinabantur. Hac divisione per plus quam sexaginta annos contenti Romani vixerunt : fortasse aes grave etiam diutius durasset nisi Hannibal et bellum Punicum secundum omnia in Italia turbassent.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Burnett Andrew 1988, La Numismatique romaine, Parisiis, Errance. ISBN 2-903442-69-X.
- Ernestus Haeberlin: Die Systematik des ältesten Römischen Münzwesen. Berolini. "Münzblätter", 1905 Textus apud Vicifontem Recensio critica
- Alessandro Maria Jaia et Maria Cristina Molinari, "Two Deposits of Aes Grave from the Sanctuary of Sol Indiges (Torvaianica/Rome): the Dating and Function of the Roman Libral Series", The Numismatic Chronicle, 2011ː 87-97
- Pierre Lévêque, "La Genèse et les premières réductions du monnayage romain" in Les « dévaluations » à Rome. Epoque républicaine et impériale. Volume 2. Actes du Colloque de Gdansk (19-21 octobre 1978), 1980ː 3-30
- H. Mattingly, "The First Age of Roman Coinage", The Journal of Roman Studies, 1945ː 65-77
- ""Aes" and "Pecunia" records of roman currency down to 269 B.C.", The Numismatic Chronicle and Journal of the Royal Numismatic Society, 1943ː 21-39
- Maria Cristina Molinari, "Gli esemplari di "aes signatum" e aes grave della collezione del Medagliere Capitolino", Bullettino della Commissione Archeologica Comunale di Roma, 2010ː 15-54
- "Un ripostiglio di "aes grave" proveniente dai «Colli Vaticani» (Roma)", Bullettino della Commissione Archeologica Comunale di Roma, 2004ː 115-122
- Rainer Albert, Die Münzen der römischen Republik, 2003.
- Sydenham, Eduardus A., Aes Grave A Study of the Cast Coinages of Rome and Central Italy. Londini, Spink, 1926
- "The aes grave", The Numismatic Chronicle and Journal of the Royal Numismatic Society, 1925ː 53-77
- Rudi Thomsen, Early Roman Coinage (1957, 1961). Recensio critica
- "From libral « Aes Grave » to uncial « Aes » reduction. The Literary tradition and the numismatic evidence", in Publications de l'École Française de Rome, 1978(37-1)ː 9-30
- Italo Vecchi, Italian Cast Coinage. A descriptive catalogue of the cast coinage of Rome and Italy. London Ancient Coins, 2013. ISBN 978-0-9575784-0-1 Recensio critica
- Zehnacker, Hubert (1973). Moneta : recherches sur l'organisation et l'art des émissions monétaires de la République romaine (289-31 av. J.-C.). - Romae : École française de Rome ; Paris : diffusion de Boccard, 1973.
- Vide etiam eiusdem auctoris commentarium ad editionem Plinianam libri XXXIII, Parisiis, Les Belles Lettres, 1983.
Nexus interni
- Aes signatum - As - Didrachma Romana - Quadrans - Quincunx - Semis - Semuncia - Sestertius - Sextans (nummus) - Triens (nummus) - Uncia