Aetas Baroca (musica)

Theatrum Barocum privatum Ceský Krumlov in urbe Cechiae.

Aetas Baroca in musica Occidentali est tempus quod a 1600 fere ad 1750 duravit.[1] Hoc tempus Renascentiae sequitur et se vicissim in Aetatem Classicam evolvit. Vocabulum baroca ex barroco 'margarita deformis' vocabulo Portugallico deducitur,[2] negante musicae ornatae et magnopere decoratae huius temporis descriptione; deinde, nomen ad architecturam etiam adhibitum est.

Theatrum Argentina. Tabula ab Ioanne Paulo Panini, 1747. Museum Lupariense.
Iacobus Peri vestimenta operatica gerit.
Arcangelus Corelli.
Ioannes Philippus Rameau. Tabula ab Iacobo Andrea Iosepho Aved 1728 picta.

Musica Baroca est maior canonis musicae classicae pars, latissime peracta, audita, investigata. Inter compositores huius temporis sunt Ioannes Sebastianus Bach, Georgius Fridericus Handel, Alexander Scarlatti, Henricus Sagittarius, Samuel Scheidt, Antonius Vivaldi, Georgius Philippus Telemann, Ioannes Baptista Lully, Archangelus Corelli, Franciscus Couperin, Dionysius Gaultier, Claudius Monteverdi, Ioannes Philippus Rameau, et Henricus Purcell.

Per Aetatem Barocam, tonalitas functionalis orta est, atque compositores, histriones, et acroamata exquisitiorem ornamentationem musicam evolvebant, notationem musicam mutabant, et novas instrumentorum cantorum rationes excogitabant. Musica Baroca magnitudinem, campum, et complexitatem perfunctionis instrumentalis expansit, et operam instituit ut genus musicae. Multa vocabula et notiones musicae huius aetatis iam in usu sunt.

  1. Claude V. Palisca, "Baroque," Grove Music Online (accessum 24 Augusti 2012), Online (situs lucrativus).
  2. Alison Mackay et Craig Romanec, "Baroque Guide". Tafelmusik.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia addita

[recensere | fontem recensere]
  • Christensen, Thomas Street, et Peter Dejans. 2007. Towards Tonality Aspects of Baroque Music Theory. Leuven: Leuven University Press. ISBN 978-90-5867-587-3.
  • Cyr, Mary. 2008. Essays on the Performance of Baroque Music Opera and Chamber Music in France and England. Variorum collected studies series, 899. Aldershot Angliae: Ashgate. ISBN 978-0-7546-5926-6.
  • Foreman, Edward. 2006. A Bel Canto Method, or, How to Sing Italian Baroque Music Correctly Based on the Primary Sources. Twentieth century masterworks on singing, 2. Minneapole: Pro Musica Press. ISBN 1-887117-18-0.
  • Schubert, Peter, et Christoph Neidhöfer. 2006. Baroque Counterpoint. Upper Saddle River, Novae Caesareae: Pearson Prentice Hall ISBN 0-13-183442-8.
  • Schulenberg, David. 2001. Music of the Baroque. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-512232-1.
  • Stauffer, George B. 2006. The World of Baroque Music New Perspectives. Bloomington: Indiana University Press. ISBN 0-253-34798-X.
  • Strunk, Oliver. 1952. Source Readings in Music History: From Classical Antiquity to the Romantic Era. Londinii: Faber & Faber.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Ioannes Sebastianus Bach. Pictura ab Eliade Gottlob Haussmann, 1748.
Musica

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!