Ancus Marcius

Denarius circa 56 a.C.n. percussus a Lucio Marcio Philippo triumviro monetario, cuius gens regem Ancum Marcium tamquam atavum suum venerabatur. Caput regis diademate cinctum est, pone lituus ad augurium spectat. Titulus : ANCVS.

Ancus Marcius, quartus rex Romanus fabulosus, regnabat ab 640 usque ad 616 a.C.n.. Sicut avus Numa Pompilius, Ancus erat tranquillus piusque, sed bellum ut fines defenderet gerere debuit. Latinos vicit et aliquot, ex quo plebes ortae sunt, in Aventino Romae deduxit. Ianiculum munivit, Tiberi pontem ligneum iniecit, portum Ostiam condidit, salinas instituit, et carcerem aedificavit.

Ancus Marcius dumtaxat exemplar Numae, gerens personam Numae pontificis (pontifex, quod pontem fecit).

Tullo mortuo, Ancum Marcium regem populus creavit. Ille erat Numae Pompilii nepos, aequitate et religione avo similis. Tunc Latini cum quibus Tullo regnante, ictum foedus erat, sustulerunt animos, et incursionem in agrum Romanum fecerunt. Ancus, priusquam eis bellum indiceret, legatum misit qui res repeteret, eumque morem posteri retinuerunt. Id autem hoc modo fiebat. Legatus, ubi ad fines eorum venit, a quibus res repetuntur, capite velato, ait: "Audi, Iuppiter; audite, fines huius populi. Ego sum publicus nuncius populi Romani: verbis meis fides sit." Deinde peragit postulata. Si non deduntur res quas exposcit, hastam in fines hostium emittit, bellumque ita indicit. Legatus qui ea de re mittitur fecialis, ritusque belli indicendi ius fecilae appellatur.

Imago ligno incisa Anci Marcii e Promptuario iconum (Lugduni, 1553), denarium antiquum imitans.

Legato Romano res repetenti superbe responsum est a Latinis; quare bellum hoc modo eis indictum est Ancus exercitu conscripto profectus, Latinos fudit, et oppidis deletis cives Romam traduxit. Cum autem in tanta hominum multitudine facinora clandestina fierent, Ancus carcerem in media urbe ad terrorem increscentis audaciae aedificavit: muro lapideo urbem circumdedit, et Ianiculum montem, ponte sublicio in Tiberim facto, urbi coniunxit. Pluribus aliis rebus intra paucos annos confectis, immatura morte praereptus, non potuit praestare qualem promiserat regem.

Naturaliter Ancus mortuus est, et a Tarquinio Prisco successus est.