Andreas Morellius

Andreas Morellius - Bernae natus die 9 Iunii 1646, Arnstadii mortuus die 11 Aprilis 1703 - fuit numismatista Helvetus. Adulescens delineare studiose didicit et nummorum antiquorum amore flagrans omnes nummos in cimeliarchis Europae servatos delineare suscepit atque simul aeri incidi faciebat. Mox a Petro Rainssant, qui tum nummophylacio regio praeerat, adlectus Ludovici XIV collectaneo operam dabat, quod tum in Europa locupletissimum erat. Nummis "consularibus" dictis, hoc est ad aetatem liberae reipublicae Romanae pertinentibus praecipuam operam dabat necnon numismatibus duodecim primorum principum. At Louvois, tum minister a bello Ludovici XIV, qui rescisso Namnetensi edicto (1685) reformatos homines fanatice persequebatur, eum in carcerem duci incerta de causa bis, 1688 et 1690, iussit nec nisi petentibus pagi Bernensis magistratibus liberatus est. Tum in Germaniam fugere maluit ubi a comite Arnstadii benigne acceptus officio donatus est (1694). At iam ei deerat pecunia ad magnum opus publicandum ac valetudine adversa impediebatur.

Mortuo Petro Rainssant (1689) dicunt regem Ludovicum XIV custodiam nummothecae suae Morellio ultro proposuisse, siquidem fidem reformatam abiurasset ; nec numismatistam Helveticum condicionem probasse.

Non aliter atque sedecimo saeculo Wolfgangus Lazius septuaginta milium nummorum descriptionem lectoribus pollicitus non nisi tabulam unam in lucem protulerat et ingentem numerum manuscriptarum delineationum heredibus reliquerat, sic Andreas Morellius non nisi "specimen" quoddam parvulum magni operis sui vivus publicare potuit. At octavo decimo saeculo Sigebertus Havercampus aliique eruditi chalcographias Morellianas in thesauri formam collegerunt et in lucem typographicam protulerunt.

Vivo auctore edita

[recensere | fontem recensere]

Epistulae nonnullae ad numismaticam pertinentes sive a Morellio scriptae sive ad Morellium missae anno 1702 et 1703 in Bibliotheca Nationali Francica servantur (= Nouv. acq. 389). Item collectanea delineationum in Nummotheca Francica servantur, exempli gratia numismata Macedonum[3] regum vel Ptolomaeorum[4].

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]