Anna Margarita Kramp-Karrenbauer

Wikidata Anna Margarita Kramp-Karrenbauer
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Augusti 1962; Völklingen
Patria: Germania
Nomen nativum: Annegret Kramp

Familia

Coniunx: Helmut Karrenbauer

Anna Margarita (Theod. Annegret) Kramp-Karrenbauer (nata die 9 Augusti 1962 Fulcolingatis in Saravia) femina rerum politicarum perita Theodisca factionis CDU est.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Anno 1982 scholam testimonio maturitatis finivit et ab 1984 Augustae Treverorum et Saravipontis iurisprudentiae et rebus publicis studebat. Anno 1990 magistrix artium facta et deinde po factione CDU Saraviae et Petro Müller eius praeside laboravit.

Kramp-Karrenbauer nupsit atque tres liberos habet.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]
Annegret Kramp-Karrenbauer cum Alexandro Dobrindt, recenter ministro a commeatu, die 7 Decembris 2018 colloquens

Kramp-Karrenbauer ab anno 1981 sodalis CDU est. Annis 1985 - 1988 inter regentes Unionis Iuvenilis Saraviae erat. Die 1 Martii 1998 in locum Nicolai Töpfer legati Dietae Foederalis Germaniae successit, sed iam paulo post, electione habita, parlamentum relinquere coacta est. Ab anno 1999 legata ad Landtag, parlamentum terrae Saraviae, est. Ab anno 2000 administra rerum internarum, a 2007 institutionis publicae et ab anno 2009 administra laboris erat. Cum Petrus Müller initio anni 2011 praedixisset, se mox ab officio praesidis ministrorum Saraviae recessurum, Kramp-Karrenbauer 28 Maii praeses factionis CDU huius terrae et die 10 Augusti 2011 nova praeses ministrorum successor Petri Müller electa est. Ad usque diem 6 Ianuarii 2012 una cum FDP et Viridibus factionibus regnabat. Tum propter iurgia inter sodales FDP foedus regnandi finivit[1]. Deinde cum Socialibus Democraticis de foedere regnandi agebat, sed frustra: Die 19 Ianuarii pronuntiatum est suffragium parlamentum terrae factum iri [2]. Die 25 Martii factio eius CDU maxima in facta est et Karrenbauer deinde cum factione SPD foedus regnandi fecitt. Factio liberalis autem devicta non iam legatos in parlamento habet[3]. Et anno 2017 electione parlamenti terrae vicit et foedus regnandi cum factione SPD iterum iniit[4]. Mense Februarii 2018 ab Angela Merkel secretaria generalis factionis CDU proposita est et die 26 Ianuarii 2018 maximo suffragio electa est[5]. Successor eius praeses ministrorum Saraviae Tobias Hans propositus est[6]. Mense Decembri 2018 Angela Merkel non iam candidata praesidis CDU fuit et Kramp-Karrenbauer eius successor praeses factionis Christianae Democraticae electa est[7]. Kramp-Karrenbauer die 17 Iulii 2019 nova ministra foederalis defensionis nominata est, postquam Ursula de leyen praeses commissionis Europaeae electa est[8].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Consilium Ministrorum Germanicum Merkel IV (de 14 Martii 2018)
Praesides Ministrorum Saraviae
Insigne Saraviae
Insigne Saraviae

Ioannes Hoffmann (CVP) 1947 |Hinricus Welsch (nullius factionis) 1955 |Hubertus Ney (CDU) 1956 |Egon Reinert (CDU) 1957 |Franciscus-Iosephus Röder (CDU) 1959 |Werner Klumpp (FDP) 1979 |Werner Zeyer (CDU) 1979 |Anscharius Lafontaine (SPD) 1985 |Reinhardus Klimmt (SPD) 1998 |Petrus Müller (CDU) 1999 |Anna Margareta Kramp-Karrenbauer (CDU) 2011 |Tobias Hans (CDU) 2018

Praesides Unionis democraticae Christianae Germaniae