Aulus Plautius

Aulus Plautius (natus circa annum 5 a.C.n., mortuus post annum 57) senator Romanus erat.

Pater eius Aulus Plautius anno 1 a.C.n. consul suffectus erat. Soror Plautia Publio Petronio nupsit, Publius Petronius Turpilianus, consul ordinarius anni 61 et ipse legatus Britanniae nepos Plautii fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Ipse fuit quaestor Tiberii imperatoris anno 20/21, pro Tiberio senatus consultum de Gnaeo patre XIV tabulis posuit. Anno 26 praetor urbanus erat, anno 29 consul suffectus creatus est. Annis 36 vel 39 ad usque 42 legatus Augusti Pannoniae erat. Anno 43 ad usque 46/47 quattuor legionibus partem Britanniae nomine Claudii imperatoris expugnavit et primus legatus huius provinciae factus est[1]. Tum Romam revertit et ultimus privatus ovatione honoratus est. Uxor eius Pomponia Graecina fuit, quae anno 57 superstitionis externae accusatus[2] a marito absoluta est[3]. Filium Aulum Plautium habuit, quem Nero imperator necari iussit, quod aemulator imperii sit[4].

Nexus interni

Nexus Externi

[recensere | fontem recensere]
  1. Dio Cassius 60.19-21.
  2. Tacitus Annales XIII 32,2
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 1116
  4. Suetonius Nero XXXV 2