De bello civili

Pagina titularis editionis Commentariorum cum imagine ficta C. Iulii Caesaris, anno 1783 confecta

De bello civili sive plenius Commentariorum libri tres de bello civili est opus Gaii Iulii Caesaris de bello quod cum Cn. Pompeio Magno gessit feliciter. Descripta antea iam in opere De bello Gallico expeditione Gallica his in libris bellum quod adversum senatum Romanum ducente Pompeio magno in Italia, Hispania, Africa et Macedonia gesserit tractat.

Quo tempore scriptum sit sunt variae opiniones cum plurimi putent rem iam annis 48/47 a.C.n. confectam esse, at etiam sunt, qui Caesarem opus solum paulo antequam necatus est conscripsisse censeant.

Constat opus ex tribus libris. Gesta ab orationibus in senatu Romae habitis usque ad aciem Pharsalicam a.C.n. narrantur, etsi initium integre non recepimus. Neque perfectum esse videtur cum ultima sententia abrupte desinit. Quod opus exinde continuitur fide non dignum est sed revera opera fortunae casus exinde usque ad finem belli civilis narrantes ab aliis auctoribus confecta esse constat (e.g. Bellum Alexandrinum, Bellum Africum, Bellum Hispaniense).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Textus (Bibliotheca Augustana) (Latine)
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!