Evangelium secundum Ioannem

Sanctus Ioannes, opus saeculi noni.

Evangelium secundum Ioannem (Graece κατὰ Ἰωάννην εὐαγγέλιον) est quartum ex canonicis Novi Testamenti Bibliorum Christianorum evangeliis. Praeclarus est primus eius versus: "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum."

Auctor, quamquam in ipso evangelio non nominatur, traditur fuisse Ioannes, filius Zebedaei et unus ex duodecim Iesu apostolis. Hoc evangelium et argumento et scribendi modo adeo simile est epistulis Ioannis, ut cum his unum corpus litterarum Ioanninarum habetur, sed fortasse non ab eodem auctore scriptum. Differt valde differt a primis tribus evangeliis, saepe synopticis dictis.

C. K. Barrett et deinde Raimundus E. Brown censuerunt hoc evangelium ortum est in "communitate Ioannina," quae thematibus praecipuis studebat. In hoc evangelio ostenditur disceptatio inter ecclesiam et synagogam primo saeculo aerae vulgaris. exeunte habita. Communitas Ioannina magis contra Iudaeos, potius quam inter Christianos, definiri videtur. Christianismus, quamquam in religio Iudaico ortus, gradatim a Iudaismo separatus est, quia inter se adversati sunt.

Historia brevis, "pericope adulterae" nuncupata, ad initium capitis VIII huius evangelii in aliquibus libris tam manuscriptis quam impressis legitur, sed in manuscriptis pluribus antiquioribus aut contextu alio reperitur aut omnino omittitur. Constat hanc historiam minime partem evangelii Ioannis ab origine constituisse.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Evangelium secundum Ioannem spectant.
Biblia Hebraica,
seu libri protocanonici Veteris Testamenti

GenesisExodusLeviticusNumeriDeuteronomiumIosueIudicumRuthI SamuelisII SamuelisI RegumII RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsdraeNehemiaeEstherIobPsalmiProverbiaEcclesiastesCanticum CanticorumIsaiasIeremiasLamentationesEzechielDanielOseeIoëlAmosAbdiasIonasMichaeasNahumHabacucSophoniasAggaeusZachariasMalachias

Apocrypha,
seu libri deuterocanonici Veteris Testamenti

ThobisIudithAdditamenta EstherisSapientiaEcclesiasticusBaruchEpistula IeremiaeAdditamenta DanielisI MaccabaeorumII MaccabaeorumIII EsdraeOratio ManassaePsalmus 151III MaccabaeorumIV EsdraeIV Maccabaeorum

Novum Testamentum

Evangelia: secundum Matthaeumsecundum Marcumsecundum Lucamsecundum IoannemActus ApostolorumEpistulae: ad RomanosI ad CorinthiosII ad Corinthiosad Galatasad Ephesiosad Philippensesad ColossensesI ad ThessalonicensesII ad ThessalonicensesI ad TimotheumII ad Timotheumad Titumad Philemonemad HebraeosIacobiI PetriII PetriI IoannisII IoannisIII IoannisIudaeApocalypsis Ioannis

Versiones in Vicifonte

מקרא (Hebraice)Η Αγία Γραφή (Graece)Biblia (Latine)