Frutex

Planta tribus Genistearum subfamiliae Faboidearum floret.
Arbustum Rhododendrorum in Vivario Sheringham excultum.

Frutex (-icis, m.) est genus plantarum ab arbore distinctum per multos caules et breviorem altitudinem, plerumque sub 5–6 metra (15–20 pedes) altum. Multae plantae vel frutices vel arbores fieri possunt, secundum condiciones quas eae experiuntur. Parvi et humiles frutices sicut lavandula, vinca, et thymus, saepe suffrutices appellantur.

Regio fruticum in vivario vel horto cultorum arbustum appellatur. Frutices putati ut topiarii sint plerumque conferta habent folia multosque ramos parvos et foliosos spisse crescentes. Putatio renovationis causa, qua planta in stipitem vivum redigitur, multas species adiuvat, quae novos caules longos, aliquando "canas" appellatos, gignunt. Putatio autem exquisita alios frutices in eorum formis et proprietatibus monstrandis proficit.

Frutices in usitata hortorum cultorum consuetudine plerumque sunt plantae foliis latis praeditae, quamquam nonnulla minora Pinophyta, sicut Pinus mugo et Juniperus communis, etiam in conformatione sunt fruticosa. Frutices aut decidui aut sempervirentes esse possunt.

Frutices ut forma structurae botanicae

[recensere | fontem recensere]

Vocabulum frutex in botanica et oecologia disertius adhibetur ad describendam propriam conformationem vel morphologiam plantarum lignearum quae sunt minus quam 8 metra altarum et multos plerumque habent caules qui apud vel prope fundamentum oriuntur. Exempli gratia, systema descriptivum in Australia commune ad proprietates structurae secundum formam vitae, atque ad altitudinem et quantitatem foliorum strati altissimi vel ad species dominantís spectat.[1]

Hae forma fruticum 2–8 metra altorum Anglice sic agnoscuntur:

Hae forma fruticum minus 2 metra altorum Anglice sic agnoscuntur:

Index fruticum communium

[recensere | fontem recensere]

Plantae asterisco (*) signatae etiam formam arboris habere possunt.

A
B
C
D
E
F
G
H
I
J
K
L
M
N
O
P
Q
R
S
T
U
V
W
X
Y
Z

Nexus interni

  1. Costermans 1993.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Costermans, L. F. 1993. Native trees and shrubs of South-Eastern Australia. Ed. retractata. ISBN 0-947116-76-1.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad frutices spectant.