Henricus Ioannes Temple
Henricus Ioannes Temple, tertius Vicecomes Palmerston, saepissime Palmerston tantum appellatus (Broadlands die 20 Octobris 1784; Brocket in Comitatu Hertfordiensi die 18 Octobris 1865), fuit vir publicus Angliae Factionis Liberalis et bis primus minister Victoriae Reginae.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Vicecomes Palmerston ab anno 1841 administer rerum exterarum Brtanniarum Regni meruit. Mense Decembri 1851 a magistratu se recedere coactus est, quod res novas a Ludovico Bonaparte praeside rei publicae Francicae petitas probaverat. Die 28 Decembris 1853 administer rerum internarum in consilium ministrorum rediit, quod expeditioni Britannicae in Russiam ac foederi cum Secundo Imperio Francico favebat.
Administrationes quibus Palmerston primus minister praefuit
[recensere | fontem recensere]- I administratio (6 Februarii 1855 ad 20 Februarii 1858)
- II administratio (12 Iunii 1859 ad 18 Octobris 1865)
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De Palmerston in officialis administrationis Regni Britanniarum pagina.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |