Herbertus Czaja

Wikidata Herbertus Czaja
Res apud Vicidata repertae:
Herbertus Czaja: imago
Herbertus Czaja: imago
Nativitas: 5 Novembris 1914; Tessinum
Obitus: 18 Aprilis 1997; Stutgardia
Patria: Germania, Polonia

Herbertus (Theod. Herbert) Czaja (natus die 5 Novembris 1914 Tessini, mortuus 18 Aprilis 1997 Stutgardiae) vir publicus Theodiscus et sodalis factionis CDU fuit.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Czaja in oppido Bielitz gymnasium frequentabat et testimonium maturitatis accepit. Annis 1933 - 1938 Vindobonae et in Universitate Iagellonica (Cracovia) litteris Theodiscis, historiae atque philosophiae studebat. Anno 1939 Cracoviae doctor philologiae promotus est. Cum Germani Poloniam invasissent, sodalis factionis Nazistarum fieri negavit et universitatem relinquere coactus est. Ad usque annum 1942 magister scholarum Zakopane et Premisliae operam dedit. Deinde miles conscriptus et Bello Orbis Terrarum II graviter sauciatus est. Cum bellum finitum est, e Polonia expulsus est et Stutgardiae magister operam dedit.

Czaja uxorem duxit atque cum ea novem liberos habuit.

Vita publica

[recensere | fontem recensere]

Stutgardiae Czaja sodalis Unionis Iuvenilis et deinde CDU factus est. Ab anno 1947 ad usque 1953 consiliarius urbis Stutgardiae, deinde ad usque annum 1990 legatus ad Dietam Foderalem Germaniae erat. Annis 1970 - 1994 praeses Societatis Exsulum (Germanice Bund der Vertriebenen) erat.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]