J. L. Mackie

Ioannes Lesleius Mackie.
Universitas Sidneiensis, ubi Mackie primis studiis academicis se dedit.

Ioannes. Lesleius Mackie (vulgo John Leslie Mackie, 19171981, fuit philosophus Australiensis, Sydneii natus, qui non mediocriter ad metaphysicam, philosophiam scientiae, logicam, philosophiam religionis contulit. Praecipue quidem philosophia morali innotuit, in qua relativismo et scepticismo morali favit. Cogitatione sua non solum doctrinas Davidis Humii et Ioannis Locke complexus est, sed etiam Eduardi Westermarck, philosophi et anthropologi Finnici, adpulsu relativismum moralem acriter defendit. Etiam Ricardo Dawkins, zoologo Anglico usus atheismum suum confirmavit.

Collegium Orielense, ubi Mackie litteris humanioribus studuit.

John Leslie Mackie Sydneii natus est die 27 Augusti 1917, cum pater eius Alexander Mackie praepositus erat collegii megistrorum (Teachers’ College) Sydneyensis, mater autem Annie Burnett Duncan ludi magistrae officio fungebatur. Scholae studiis (in Knox Grammar School) finitis in tabulas Universitatis Sidneiensis nomen rettulit ubi linguis classicis nec non philosophiae Iohanne Anderson duce studuit primatumque in his studiis obtinuit. Anno 1938 Baccalaureus Artium factus Oxoniam transiit studia humaniora navaturus in Collegio Orielensi Universitatis Oxoniensis ubi Baccalaureus Artium cum primatu factus est anno 1940. Quamvis laboribus belli impediretur, gradum Magistri Artium anno 1944 obtinuit.

Collegium Universitatis Oxoniensis

Anno 1946 Sydneium reversus in universitate de philosophia morali et politica acroases facere coepit. Anno fere post Joannam Armiger Meredith in matrimonium duxit. Deinde anno 1955 in Nova Zelandia adpositus est cathedrarius, qui philosophiam et psychologiam apud Universitatem Otagoënsem doceret, sed paulo post anno 1959 Sydneium rediit, ut Iohanni Anderson, quo exeuntibus annis 1930 philosophiae professore usus erat. Anno 1963 iterum Australiam reliquit, ut professor inauguralis philosophiae Universitatis Eboracensis fieret, quo munere functus est, donec anno 1967 socius Collegii Universitatis Oxoniensis electus est. in quo praelectoris officio functus est. Anno 1974 socius Academiae Britannicae factus est.

Mackie Oxoniae die 12 Decembris 1981 mortem obiit.

  • 1973: Truth, Probability and Paradox: Essays in Philosophical Logic. Clarendon Press.
  • 1974: The Cement of the Universe. A Study of Causation. Clarendon Press.
  • 1976: Problems from Locke. Oxford University Press.
  • 1977: Ethics. Inventing Right and Wrong. Penguin Books.
  • 1980: Hume’s Moral Theory. Routledge & Kegan Paul.
  • 1982: Miracle of Theism. Arguments for and against the Existence of God. Clarendon Press.

J. L. Mackie, quamquam multas dum vivit symbolas philosophicas scripsit, ne unum quidem librum divulgavit ante annum 1973, quo Truth, Probability and Paradox librum argumentis copiosum edidit, quo sex commentationes de analysi, veritate, sententiis condicionalibus, probabilitate, paradoxis, rerum proclivitate disserentes continentur. Qui liber velut cornu copiae est quaestionum ad logicam philosophicam pertinentium. Praesertim singulariter paradoxa logica et semantica pertractavit.

Postero anno librum The Cement of the Universe inscriptum edidit, quo notionem causalitatis, rem contortam et aculeatam, explicare conatur, et quidem bono successu. Deinde anno 1976 Problems from Locke in vulgus editum est, quo libro Mackie diserte varias quaestiones philosophicas tractat, quarum mentio facta est a Iohanne Lockio in opere quod de intellectu humano scripsit (An Essay Concerning Human Understanding, 1690).[1] Cogitata Lockii saepe ita expedit, ut a lectoribus hodiernis facilius intellegi possint.

In libro Ethics. Inventing Right and Wrong anno post edito de philosophia morali quaestiones pertractat acriterque pro relativismo stat, nam dicit in ethica nullos valores obiectivos inveniri posse: non esse universales veritates morales, quamvis cotidiana praecepta moralia hominibus speciem veritatis praebeant. Quem statum rerum Mackie "theoriam erroris" (error theory) appellat. Deinde anno 1980 doctrinam moralem Davidis Humii tractat libro Hume’s Moral Theory inscripto, quo conatur (nec vero sine bono succesu) ea, quae ab Humio e moralitate cogitata sunt, ad ea, quae ipse de moralitate docuit in libro prioris anni, accommodare. In libro postumo, Miracle of Theism, Mackie philosophiam religionis pertractat. Quamquam ipse atheista, tamen partes iudicis aequi agit in exponendis de dei exsistentia controversiis.

  1. Tralatio Latina: Iohannis Lockii Armigeri Libri IV. De Intellectv Hvmano: Denvo Ex Novissima Editione Idiomatis Anglicani, Longe Accvratiori In Pvriorem Stylvm Latinvm Translati, a Gotthelff Henr. Thiele. Lipsiae: Georgi, 1741.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Grave, Selwyn Alfred. 1984. A History of Philosophy in Australia. Brisbane: University of Queensland Press.
  • Menzies, Peter. 2012. Mackie, John Leslie (1917-1981). Australian Dictionary of Biography.