Linguae Quechuae
Linguae Quechuae | ||
---|---|---|
Situs: | America Meridionalis | |
Status: | familia linguarum diu recognita, a Greenberg in Amerindis inclusa | |
Divisiones: | Lingua Quechua centralis Lingua Quechua perifericis | |
ISO 639-2: | que | |
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae |
Linguae Quechuae[1] sive Quechuanae sunt familia linguarum quibus homines loquuntur in America meridionali. Et in Peruvia et in Bolivia una est ex linguis cooficialibus. Hi sermones ab antiqua lingua Imperii Incarum veniunt. Huic familiae pertinent divisiones et linguae quae sequuntur.
Taxonomia
[recensere | fontem recensere]- divisio centralis, sive Quechua Prima, Quechua B, aut Waywash. (Hac utebantur in Peruvia centrali et prope aequor.)
- divisio Wankay
- lingua vancanica
- lingua tarmensis
- divisio Waylay
- lingua ancatiensis
- divisio Wankay
- divisio peripheralis, sive Quechua Secunda, Quechua A, aut Wanp'una
- divisio cisandina
- lingua iauiuensis
- lingua caxamarcensis-lingua cannariae
- divisio meridionalis
- lingua quichua septentrionalis
- divisio septentrionalis
- lingua quichua meridionalis
- divisio cisandina
Linguistica et Grammatica
[recensere | fontem recensere]Vocalia Quechua tantum /a/, /i/, et /u/ habet. Consonantia phonemica habet circiter 25, horum maiorem partem plosiva sufficiunt. Plosiva Quechue aut simplicia aut aspirata aut eiectiva fieri possunt. Haec divisiones phonemicae sunt, sed absentia praesentiave vocis non phonemica est.
Paene omnibus generibus Quechuae, accentus in syllabo paenultimo semper ponitur.
Rebus grammaticis, linguae Quechuae valde agglutinativae sunt. Sufficia nominum casus undeviginti et alias res monstrant; et sufficia verborum tempora quattuor monstrant. Alia sufficia derivativa verborum sunt quae significationem stirpis mutant; exempli gratia causativa, reflexiva, reciprocalia, et progressiva sufficia.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Dan Collyns, "Peru airs news in Quechua, indigenous language of Inca empire, for first time" in The Guardian (14 Decembris 2016)
- Diego González Holguín, Vocabulario dela lengua general de todo el Peru llamada lengua Qquichua, o del Inca. Ciudad de los Reyes: por Francisco del Canto, 1608 textus; aliud exemplar
Nexus interni