Lucius Fulvius Gavius Numisius Aemilianus

Wikidata Lucius Fulvius Gavius Numisius Aemilianus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1. millennium;
Patria: Roma antiqua

Familia

Lucius Fulvius Gavius Numisius Aemilianus (nescimus, quo anno natus mortuusve sit) senator Romanus tertio saeculo fuit. Pater eius Lucius Fulvius Gavius Numisius Petronius Aemilianus anno 206 consul ordinarius erat, frater Fulvius Aemilianus consul anni 244. Ipse candidatus Caesaris quaestor et praetor, Alexandro Severo imperatore regnante electus ad dilectum habendum per regionem Transpadanam fuit. Inter annos 223 et 235 consul suffectus erat et anno 249 consulatum II ordinarium gessit. Praeterea pontifex erat[1].

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999 T. 4, c 707


Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Iulius Philippus Augustus III et Marcus Iulius Severus Philippus Caesar
Consul
249
cum
Lucio Naevio Aquilino
Successores:
Imp. Caesar Gaius Messius Quintus Traianus Decius Augustus II et Vettius Gratus