Nithardus
Nithardus (natus 795; obiit 844/ 45) rerum gestarum scriptor aevi carolingi fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Nithardus filius Berthae, Caroli Magni filiae, et Angilberti comitis pagi Pontivi fuit. Adolescens apud matrem et avum in palatio Aquisgrani et apud patrem Centulo, post mortem avi Aquisgrani pauco tempore mansit. Postea praepositus monasterii patris Centulensis fuit. Iussu Caroli Calvi, Francorum occidentalium regis, dissensiones filiorum post obitum Ludovici imperatoris usque ad pugnam Fontaneticam in quattuor libris descripsit. Paulo post in pugna contra Northmannos obiit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Christianus Carolus Paetz, De vita et fide Nithardi: dissertatio inauguralis. Halis, 1865 Textus apud MDZ
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Nithardi Historiarum Libri Versio interretialis apud Bibliothecam Augustanam
- Opera Omnia apud Migne Patrologiam Latinam cum indicibus
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |