Petrus de Jong
Obitus: 27 Iulii 2016; Haga
Patria: Regnum Nederlandense
Nomen nativum: Petrus Jozef Sietze de Jong
Memoria
Petrus de Jong, praenominibus plenis Petrus Jozef Sietse sed saepissime Piet de Jong vulgo appellatus (natus Apeldornii die 3 Aprilis 1915; mortuus die 27 Iulii 2016) fuit miles navalis, deinde politicus Batavus. Primus minister patriae ab anno 1967 ad 1971 meruit.
Alumnus Regii Instituti Navalis, Petrus de Jong in navibus submarinis praecipue militavit ab anno 1934 usque in 1959, sed inter hos annos adiutor campestris fuit principi Bernhardo(nl) uxorique reginae Iulianae. Die 25 Iunii 1959 munus politicum secretarii deputati navalis suscepit. Inde a die 24 Iulii 1963 minister a munitione, a die 5 Aprilis 1967 primus minister fuit, quod officium usque ad 6 Iulii 1971 retinuit. Senator fuit Nederlandensis ab hoc anno usque ad diem 17 Septembris 1974.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Oud-premier Piet de Jong (101) overleden" in De Volkskrant (1 Augusti 2016)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum de Jong spectant. |