Raimundus Poincaré
Raimundus Poincaré (natus die 20 Augusti 1860 Barri praefecturae Mosae; Lutetiae obiit die 15 Octobris 1934) fuit vir publicus ac praeses Reipublicae Franciae a die 18 Februarii 1913 usque ad diem 18 Februarii 1920, ergo etiam inter primum bellum mundanum. Socius in Academiam Francicam anno 1909 cooptatus est.
Poincaré quater Praeses Consilii fuit:
- a die 14 Ianuarii 1912 usque a diem 21 Ianuarii 1913
- a die 15 Ianuarii 1922 usque a diem 29 Martii 1924
- a die 29 Martii 1924 usque a diem 1 Iunii 1924
- a die 23 Iulii 1926 usque a diem 20 Iulii 1929
Henricus Poincaré, mathematicus ac physicus illustris, consobrinus Raimundi erat.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- J. F. V. Keiger, Raymond Poincaré. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1997. ISBN 0-521-57387-4
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Raimundum Poincaré spectant (Raymond_Poincaré, Raymond Poincaré). |
Napoleo Bonaparte primus consul 1799, imperator 1804 • Ludovicus XVIII rex 1814 • Carolus X 1824 • Ludovicus Philippus 1830 • Ludovicus Napoleo Bonaparte praeses 1848, imperator 1851 • Adolphus Thiers praeses 1871 • Patricius de Mac-Mahon 1873 • Iulius Grévy 1879 • Maria Franciscus Sadi Carnot 1887 • Ioannes Casimir-Perier 1894 • Felix Faure 1895 • Aemilius Loubet 1899 • Armandus Fallières 1906 • Raimundus Poincaré 1913 • Paulus Deschanel 1920 • Alexander Millerand 1920 • Gasto Doumergue 1924 • Paulus Doumer 1931 • Albertus Lebrun 1932 • Philippus Pétain princeps civitatis Francicae 1940–1944 • Carolus de Gaulle praeses Franciae liberae 1940, praeses regiminis provisorii 1944 • Felix Gouin 1946 • Georgius Bidault 1946 | |