Siberia

       Districtus Foederalis Sibericus in Russia        Siberia Russica geographica        Siberia historica

Siberia[1] sive Sibiria[2] (Russice Сибирь, tr. Sibir’) est terra, magnam partem Asiae septentrionalis occupans et nunc ad Russiam pertinens.

Siberia est terra ampla, in Eurasia septentrio-orientali sita, cuius fines sunt:

Quum hodie nomine Siberiae appellatur pars Foederationis Russicae, in finibus praefatis locata, sensu latiore historico notitio 'Siberia' etiam partem septentrio-orientalem Kazachstaniae et Orientem Extremum Russicum includit.

Districtus (Circulus) Foederalis Sibericus Foederationis Russicae

Area Siberiae Russicae (sine Oriente Extremo) est circiter 12 577 400 km², quod est 73,56 % territorii Russiae. Siberia divisa est in Occidentalem, ubi planities Sibirica Occidentalis patet (regio Tumenensis cum districtibus autonomis Chanty-MansiensiIugra et Iamalo-Nenetico, regio Kurganensis, regio Omensis, regio Novosibirscensis, regio Tomensis, regio Kemerovensis, territorium Altaicum et res publica Altai) et Orientalem, ubi planities elevata Sibiriae Mediae sita est (territoria Crasnoiarense et Transbaicalicum, regiones Ircutensis et Amurensis atque res publicae Chakassia, Tuva, Buriatia et Iacutia). Nonnumquam etiam Siberia Meridiana (in parte montana), Septentrio-Orientalis et Media insigniantur. Districtus vel circulus foederalis Sibericus, anno 2000 creatus, ab anno 2018 decem subiecta Foederationis Russicae (res publicas Altai, Chakassiam et Tuvam, regiones Ircutensem, Kemerovensem, Novosibirscensem, Omensem et Tomensem, territoria Altaicum et Crasnoiarense) includit, 25,47 % territorii Russiae occupans.

In hac terra opes naturales amplae sunt. Flumina maxima Siberiae sunt Obius, Irtis, Ienisea et Lena. Lacus amplissimus est Baical. Mons altissimus est Belucha in montibus Altaicis. Montes Siberiae sunt Altai, Saiani, Montes Verchoianenses, Iugum Czerskii, Putorana etc. Urbes maximae sunt Novosibirscum, Omium, Crasnoiarium, Barnaulia, Ircutia, Novocusnecum, Tumenum, Kemerovo, Tomium, Udinium et Tschita.

Clima Siberiae continentale est. Hiemibus (quae in hac terra longae sunt) frigora extrema accidere possunt. Aestis saepe calor non parva est.

Flora et fauna

[recensere | fontem recensere]
Autumnum in silva pinifera (taiga) Siberica

Siberia typos biotoporum varios habet: tundram (in parte septentrionali), silvitundram, silvas ut plurimum piniferas ('taiga' appellatas), sed etiam frondiferas et 'mixtas', silvisteppas et steppas. Flora et fauna in biotopis illis diversae sunt.

Species rarae, in Siberia habitantes et in Libro Rubro Russiae inclusae, sunt:

Secundum censum populationis Russicae anni 2002, in districtibus foederalibus Uralico, Siberico et Extremorientali sunt circa 39,13 decies centena milia hominum, quid est 26,96 % populationis Foederationis Russicae. Terris Uralicis (i.e. regionibus Sverdloviensi et Celiabinscensi) exclusis, in territorio Siberiae et Orientis Extremi 26,144 decies centena milia hominum colunt, quid est 18,3 % populationis Russiae. Ergo, densitas mediocris populatonis Siberiae et Orientis Extremi est 2 homines per 1 km².

Cum incolae Siberae nunc ut plurimum sunt gentis Russorum, ibi etiam habitant circa quadriginta gentes indigenae, quarum multissimae sunt Iacuti (plus 478 milia secundum censum anni 2010) et Buriati (plus 461 milia secundum censum eumdem).

Homines in Siberia iam ab Aetate Lapidea habitant. Aetate Aenea, culturae pecuariae et agriculturales variae, ut Afanasievensis, Andronovensis et Karasukensis, ibi exsistebant. Siberia meridiana, Aetate Ferrea matutina a Scythis et dein a Sarmatis et Hunnis occupata, postquam in nonnulla alia regna antiqua (e.g. in regno Turcorum antiquorum) includebatur.

Russia cum terra et urbe Sibier (i.e. Siberia) in tabula geographica Gerardi Mercatoris anni 1595

Saeculo tredecimo, cum nomen "Siberia" (fortasse secundum unam e gentibus indigenis antiquis) ipse ortum est, terra illa partim ad Imperium Mongolicum et, post divisum illius, ad Ordam Auream adiuncta est. Fortasse initio saeculi tredecimi, Chanatus Tumenensis (Tumen) in meridie Siberiae occidentalis conditus est, subregulus Ordae Aureae factus. Circiter anno 1495, post dissolutionem Ordae Aureae, Chanatus Sibericus in parte occidentali territorii Siberiae hodiernae formatus est, etiam Chanatum Tumenensem includens. Saeculo quindecimo Magnus Ducatus Moscoviae, qui Regnum Russicum formavit, terras in regione et ab oriente Uralis adiungere incepit: anno 1472 terram Permicam subnexuit, et anno 1483 militiam in Iugram ad Obium fluvium perfecit, cuius causa certi duces Vogulorum (gentis Iugoricae indigenae, nunc Mansi vocatae) facti sunt subreguli magni ducis Moscoviae Ioannes III, qui titulos ducis Iugoriae, Condiniae et Obdoriae recepit.

Anno 1555, tempore regiminis tzaris Russici Ioannis IV, Chanatus Sibericus, secundum rogationem monarchae sui nomine Ediger, subregulus Russiae factus fuit. Anno 1563 tamen thronus chanatus illius captus est a Kučum (Küçem), qui initio relationes cum Regno Russico ut eius subregulus continuaverat, sed anno 1572 has negavit et bellum contra Russiam incepit. Anno 1581 turma Cosacorum Russicorum, circa octigentos viros habens, ab Ermak Timothei filio ducta, in militiam contra Chanatum Sibericum venit et die 26 Octobris anno 1582 Siberiae metropolim, Isker (seu Kašlyk vel Sibier) nominatam et prope hodiernum Tobolium locatam, ceperunt. Annis sequentis etiam nonnullae aliae copiae Russicae ad bellum contra chanatum illem se applicaverunt.

Insigne Siberiae antiquum, anno 1690 pictum

Chanatu Siberico expugnato, traductio Siberiae ad usum Russiae agilis ultimo saeculo sedecimo incepit. Iam decenniis ultimis saeculi sedecimi atque decenniis primis saeculi septindecimi in hac terra conditae sunt arces Russicae Tumenum (anno 1586 condita, prima urbs Russorum in Siberia facta est), Tobolium (anno 1587), Beresova et Surgutum (anno 1593), Tara (anno 1594), Mangasea (anno 1601), Tomium (anno 1604), Cusnezia (anno 1618), Crasnoiarium (anno 1628).

Saeculis sedecimo et duodevicesimo exploratores et coloni per Siberiam ad Oceanum Pacificum venerunt, initio Siberiam mediam silvanam, dein (arcibus constructis et gentibus localibus nomadicis subiectis) Siberiam meridianam stepposam incolentes.

In Imperio Russico Siberia fuit imprimis provincia agraria et locus exsilii ergastulique (e.g. saeculo undevicesimo circa decies centena milia hominum exsilium in Siberiam subiecti sunt). Post abolutionem servitutis in Russia (anno 1861), numerus agricolarum Russicorum, in Siberiam migrantium, incrementum cepit. Ferrivia Transsiberica, fine saeculi undevicesimi – initio saeculi vicesimi constructa, ad incrementum Siberiae maxime contribuit. Illo tempore plus quam tres decies centena milia hominum e Russia Europaea in Siberiam migraverunt.

Tempore Belli Civilis Russici, mense Iunio anni 1918, declarata fuit Res Publica Siberica sui iuris (cuius metropolis Omium urbs fuit), quae ad mensem Novembrem anni illius exsistabat.

Tempore Sovietico decessio productionis agrariae in Siberia accidit, sed vis Siberiae ut fontis metallorum, carbonis, petrolei, gasii naturalis, energiae hydroelectricae, etc., crevit. Officinae multae ibi constructae sunt.

Anno 2000 formatus est Districtus (Circulus) Foederalis Sibericus (Russice Сибирский федеральный округ, tr. Sibirskij federal'nyj okrug) Foederationis Russicae, sedem suam administrativam Novosibirsci habens.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Siberiam spectant.