Thomas Arne
Thomas Augustinus Arne (Londinii, 12 Martii 1710—ibidem, 5 Martii 1778) fuit compositor Anglicus Aetatis Classicae.
Vita
[recensere | fontem recensere]Ad iurisprudentiam destinatus magistris bonis debebat tempore opportuno eruditionem in musicis frugiferam ut iam anno 1733 opus melicum primum »Rosamond« edere posset et anno 1738 ad Theatrum Drury Lane musicographus mercennarius fieret. Annis inter 1742 et 1744 Dublini vivens post reditum Londiniensem musicographus honoratissimus erat. Praeter operas XXXIII et larvarum spectacula necnon musicam theatralem exaravit etiam oratoria, sonatas et cantus speciales (Glee, Catches).
Opera eius »Alfred« (1740) celebris facta est in parte ultima titulata »Rule Britannia« quae quasi hymno populari est. Uxor eius Caecilia (innupta Young) cantatrix melodramatica assidua fuit, filius Michael (1741-1784) etiam pro theatris Londoniensibus musicam fecit.
Nexus interni
- Susanna Cibber, soror (actrix et cantatrix)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomam Arne spectant. |
- Pagina stirpis
- Thomas Augustinus inter alis musicographos classicos
- Opera Thomae Arne
- Informationes in datorum horreo
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |