Versus
Versus (a verbo vertere) est poesi series numerorum more metrico dispositorum. Ordo ergo numerorum – interdum extremis syllabis consonantibus - est primaria versus condicio, numerus ordine iteratus metrum vocatur, singulae metri partes sunt pedes vel membra, metrorum usum metrica et prosodia docent.[1] Prout in versu metrum vel pes semel aut saepius continetur versus monometer, dimeter, trimeter, tetrameter, pentameter et hexameter appellatur. Quod ultimum versus metrum non semper integrum est, versus in catalectici et acatalectici dividuntur. Si versus in medio metro extremo finem capit, brachycatalecticus vocatur, si una syllaba longior fit, hypercatalecticus.
Versus biblicus est minima sectio textus biblici. Numeratio versuum a Iudaeis Medio Aevo pro Vetere Testamento inventa est, in religione autem Christiana demum saeculo decimo septimo in editione biblica a Ioanne Leusden facta introducta et in Novum Testamentum translata est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Wilamowitz verba "membrum" et "periodus" habet ad partes versus nominandas, Griechische Verskunst pars II cap. 1, 2 (quae capitula latine scribuntur quamquam maior pars libri lingua theodisca utitur).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Edmund Gosse, "Verse" in Encyclopaedia Britannica. 11a ed. (Sicagi, 1911) html djvu